- VICENNALIA seu VICENNALES LUDI
- VICENNALIA, seu VICENNALES LUDIdicebantur apud Romanos, qui vicesimô quôque Imperii annô exhibebantur; Eorum meminit Eusebius, de vita Constantint M. l. 3. Vide infra, voce Vota. Etiam in funeribus Vicennalia celebrata fuisse, docet Rosinus, l. 5. c. ult. Cum nonnulli essent, qui suorum vel propinquorum vel amicorum desiderium minus ferre possent, terttum, septimum, nonum, et quidam Vicesimum, trigesimum et quadragesimum non sine quadam numerorum religione, dies, defunctorum Manibus et memoriae statuebant: Unde Parentationes, Feralia, Novendialia, Decennalia, Vicennalia, Tricennalia etc. originem traxerunt, quae omnia tum lacte et vinô, tum sertis et floribus, tum aliis rebus ab Antiquis celebrata sunt. Ubi Vicennalia, non vigesimô quôque annô, sed vi. gesimô die, honori defunctorum data esse, videmus etc. De Vicennio tauroboliatorum, vide supra Taurobolium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.